1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur
et in locis secretis fixerunt casas
3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
4 sitierunt et invocaverunt te
et data est illis de petra altissima aqua
et requies sitis de lapide duro
5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis
humanum sanguinem dedisti iniustis
8 qui comminuerentur in
traductione infantum occisorum
dedisti illis abundantem aquam insperate
9 ostendens per sitim quae tunc fuit
quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
10 cum enim temptati sunt
et quidem cum misericordia disciplinam accipientes
scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
11 hos quidem tamquam pater monens probasti
illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur
13 duplex enim illos acceperat taedium
et gemitus cum memoria praeteritorum
14 cum enim audirent per sua tormenta
bene secum agi commemorati sunt Dominum
15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt
in finem eventus mirati sunt
non similiter iustis faciens
16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum
quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas
inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua
quae creavit orbem terrarum ex materia invisa
inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias
aut vaporem igneum spirantes
aut odorem fumi proferentes
aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare
sed et aspectus per timorem occidere
21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant
persecutionem passi ab ipsis factis suis
et dispersi per spiritum virtutis tuae
sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
22 multum enim valere tibi soli superat semper
et virtuti brachii tui quis resistet
23 quoniam tamquam momentum staterae
sic ante te est orbis terrarum
et tamquam gutta roris antelucani
quae descendit in terram
24 sed misereris omnium quoniam omnia potes
et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
25 diligis enim omnia quae sunt
et nihil odisti horum quae fecisti
nec enim odiens aliquid constituisti
26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses
aut quod a te vocatum non esset conservaretur
27 parcis autem omnibus
quoniam tua sunt Domine qui animas amas