1 altitudinis firmamentum pulchritudo est
species caeli in visione gloriae
2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
3 in meridiano exuret terram
in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere
fornacem custodiens in operibus ardoris
4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans
et refulgens radiis suis obcaecat oculos
5 magnus Dominus qui fecit illum
et in sermonibus eius festinavit iter
6 et luna in omnibus in tempore suo
ostensio temporis et signum aevi
7 a luna signum diei festi
luminare quod minuitur in consummatione
8 mensis secundum nomen eius est
crescens admirabiliter in consummatione
9 vas castrorum in excelsis
in firmamento caeli resplendens
10 species caeli gloriosa stellarum
mundum inluminans in excelsis Dominus
11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium
et non exardescent in vigiliis suis
12 vide arcum et benedic qui fecit illum
valde speciosus est in splendore suo
13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae
manus Excelsi aperuerunt illum
14 imperio suo adceleravit nivem
et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
16 in magnitudine sua posuit nubes
et confracti sunt lapides grandinis
17 in conspectu eius commovebuntur montes
et in voluntate eius adspirabit notus
18 vox tonitrui eius exprobravit terram
tempestas aquilonis et congregatio spiritus
19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem
et sicut lucusta demergens descensus eius
20 pulchritudinem coloris eius admirabitur
oculus
et super imbrem eius expavescet cor
21 gelum sicut salem effundet super terram
et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
22 frigidus ventus aquilo flabit
et gelabit cristallus ab aqua
super omnem congregationem aquarum requiescet
et sicut lorica induet se aquis
23 devorabit montes et exuret desertum
et extinguet viridem sicut ignem
24 medicina omnium in festinationem
nebulae
ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet
eum
25 in sermone eius silebit ventus
et plantavit illum Dominus Iesus
26 qui navigat mare enarrat
periculum eius
et audientes auribus non admirabimur
27 illic praeclara et mirabilia opera
varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura
beluarum
28 propter ipsum confirmatus est itineris finis
et in sermone eius conposita sunt omnia
29 multa dicemus et deficiemus
verbis
consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
30 gloriantes ad quid valebimus
ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
31 terribilis Dominus et magnus vehementer
32 quantumcumque potueritis supervalebit
adhuc
et admirabilis magnificentia eius
33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis
maior est enim omni laude
34 exaltantes eum replemini virtute
ne laboretis non enim habebitis
35 quis vidit eum et enarrabit
et quis magnificabit eum sicut est ab initio
36 multa abscondita sunt maiora horum
pauca enim vidimus operum eius
37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam