1 fili elemosynam pauperis ne fraudes
et oculos tuos ne transvertas a paupere
2 animam esurientem ne despexeris
et non exasperes pauperem in inopia sua
3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
4 rogationem contribulati ne abicias
et non avertas faciem tuam ab egeno
5 ab inope ne avertas oculos propter iram
et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
6 maledicentis enim te in amaritudine
exaudietur precatio illius
exaudiet autem eum qui fecit illum
7 congregationi pauperum affabilem te facito
et presbytero humilia animam tuam
et magnato humilia caput tuum
8 declina pauperi aurem tuam
et redde debitum tuum
et responde pacifica in mansuetudine
9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi
et non acide feras in anima tua
10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater
et pro viro matri illorum
11 et eris velut filius Altissimi obaudiens
et miserebitur tui magis quam mater
12 sapientia filiis suis vitam inspiravit
et suscipit exquirentes se
et praeibit in viam iustitiae
13 et qui illam diligit diligit vitam
et qui vigilaverint ad illam
conplectebuntur placorem eius
14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt
et quo introibit benedicit Deus
15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto
et eos qui diligunt illam diligit Deus
16 qui audit illam iudicat gentes
et qui intuetur illam permanebit
confidens
17 si crediderit ei hereditabit illam
et erunt in confirmatione creaturae illorum
18 quoniam in temptatione ambulat cum eo
et in primis eligit eum
19 timorem et metum et adprobationem inducet
super illum
et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae
donec temptet illum in cogitationibus illius
et credat animae illius
20 et firmabit illum
et iterum adducet directum ad illum
21 et denudat absconsa
sua
et thesaurizat super illum scientiam et intellectum
iustitiae
22 si autem oberraverit derelinquet eum
et tradet illum in manus inimici sui
23 fili conserva tempus et devita a malo
24 pro anima tua non confundaris dicere verum
25 est enim confusio adducens peccatum
et est confusio adducens gloriam et gratiam
26 ne accipias faciem adversus faciem tuam
nec adversus animam tuam mendacium
27 non reverearis proximum tuum in casum suum
28 nec retineas verbum in tempus salutis
non abscondas sapientiam tuam in decore eius
29 in lingua enim agnoscitur sapientia
et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis
et firmamentum in operibus iustitiae
30 non contradicas veritati ullo modo
et de mendacio ineruditionis tuae confundere
31 non confundaris confiteri peccata tua
et ne subicias te homini pro peccato
32 noli resistere contra faciem potentis
nec coneris contra ictum fluvii
33 pro iustitia agoniare pro anima
tua
et usque ad mortem certa pro iustitia
et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
34 noli citatus esse in lingua tua
et inutilis et remissus in operibus tuis
35 noli esse sicut leo in domo tua
evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum
et ad reddendum collecta