1 propter inopiam multi deliquerunt
et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur
sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
3 conteretur delictum
4 si non in timore Domini tenueris instanter
cito subvertetur domus tua
5 si in pertusura cribri remanebit stercus
sic aporia hominis in cogitatu illius
6 vasa figuli probat fornax
et homines iustos temptatio tribulationis
7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius
sic verbum excogitatum
hominis cordis
8 ante sermonem non conlaudes virum
haec enim temptatio est hominum
9 si sequaris iustitiam adprehendes illam
et indues quasi poderem honoris
et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum
et in die agnitionis invenies firmamentum
10 volatilia ad sibi similia conveniunt
et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
11 leo venationi insidiatur semper
sic peccata operantibus iniquitates
12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol
nam stultus sicut luna inmutatur
13 in medio insensatorum serva verbum tempori
in medio autem cogitantium adsiduus esto
14 narratio peccantium odiosa
et risus illorum delictis peccati
15 loquella multum iurans horripilationem capiti
statuet
et inreverentia ipsius obturatio aurium
16 effusio sanguinis in rixa superborum
et maledictio illorum auditus gravis
17 qui denudat arcana amici perdet fidem
et non inveniet amicum ad animum suum
18 dilige proximum et coniungere fide cum illo
19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
20 sicut enim homo qui perdit amicum suum
sic qui perdit amicitiam proximi sui
21 et sicut qui dimittit avem de manu sua
sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
22 non illum sequaris quoniam longe abest
effugit enim quasi caprea de laqueo
quoniam vulnerata est
23 conligare et maledicti est concordatio
24 denudare autem amici mysteria desperatio est
25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum
et super sermones tuos admirabitur
novissime autem pervertet os suum
et in verbis tuis dabit scandalum
27 multa audivi et non coaequavi ei
et Dominus odiet illum
28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet
et plaga dolosi dividet vulnera
29 et qui foveam fodit in illam decidet
et qui statuit lapidem proximo offendet in eo
et qui laqueum alio peribit in illo
30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur
et non agnoscet unde adveniat illi
31 inlusio et inproperium superborum
et vindicta sicut leo insidiabitur illi
32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum
dolor autem consumet illos antequam moriantur
33 ira et furor utraque execrabilia
et vir peccator continens erit illorum