1 melior est buccella sicca cum gaudio
quam domus plena victimis cum iurgio
2 servus sapiens dominabitur filiis stultis
et inter fratres hereditatem dividet
3 sicut igne probatur argentum et aurum camino
ita corda probat Dominus
4 malus oboedit linguae iniquae
et fallax obtemperat labiis mendacibus
5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius
et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
6 corona senum filii filiorum
et gloria filiorum patres sui
7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
8 gemma gratissima expectatio praestolantis
quocumque se verterit prudenter intellegit
9 qui celat delictum quaerit amicitias
qui altero sermone repetit separat foederatos
10 plus proficit correptio apud prudentem
quam centum plagae apud stultum
11 semper iurgia quaerit malus
angelus autem crudelis mittetur contra eum
12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus
quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum
et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum
16 quid prodest habere divitias stultum
cum sapientiam emere non possit
17 omni tempore diligit qui amicus est
et frater in angustiis conprobatur
18 homo stultus plaudet manibus
cum spoponderit pro amico suo
19 qui meditatur discordiam diligit rixas
et qui exaltat ostium quaerit ruinam
20 qui perversi cordis est non inveniet bonum
et qui vertit linguam incidet in malum
21 natus est stultus in ignominiam suam
sed nec pater in fatuo laetabitur
22 animus gaudens aetatem floridam facit
spiritus tristis exsiccat ossa
23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
24 in facie prudentis lucet sapientia
oculi stultorum in finibus terrae
25 ira patris filius stultus
et dolor matris quae genuit eum
26 non est bonum damnum inferre iusto
nec percutere principem qui recta iudicat
27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est
et pretiosi spiritus vir eruditus
28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur
et si conpresserit labia sua intellegens