1 qui diligit disciplinam diligit scientiam
qui autem odit increpationes insipiens est
2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam
qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
3 non roborabitur homo ex impietate
et radix iustorum non commovebitur
4 mulier diligens corona viro suo
et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
5 cogitationes iustorum iudicia
et consilia impiorum fraudulentia
6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
8 doctrina sua noscetur vir
qui autem vanus et excors est patebit contemptui
9 melior est pauper et sufficiens sibi
quam gloriosus et indigens pane
10 novit iustus animas iumentorum suorum
viscera autem impiorum crudelia
11 qui operatur terram suam saturabitur panibus
qui autem sectatur otium stultissimus est
12 desiderium impii munimentum est pessimorum
radix autem iustorum proficiet
13 propter peccata labiorum ruina proximat malo
effugiet autem iustus de angustia
14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
16 fatuus statim indicat iram suam
qui autem dissimulat iniuriam callidus est
17 qui quod novit loquitur index iustitiae est
qui autem mentitur testis est fraudulentus
18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae
lingua autem sapientium sanitas est
19 labium veritatis firmum erit in perpetuum
qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
20 dolus in corde cogitantium mala
qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos
gaudium
21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit
impii autem replebuntur malo
22 abominatio Domino labia mendacia
qui autem fideliter agunt placent ei
23 homo versutus celat scientiam
et cor insipientium provocabit stultitiam
24 manus fortium dominabitur
quae autem remissa est tributis serviet
25 maeror in corde viri humiliabit illud
et sermone bono laetificabitur
26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est
iter autem impiorum decipiet eos
27 non inveniet fraudulentus lucrum
et substantia hominis erit auri pretium
28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem