1 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas
et recensui ianitores et cantores et Levitas
2 praecepi Aneni fratri meo
et Ananiae principi domus de Hierusalem
ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris
videbatur
3 et dixi eis
non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis
cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae
et posui custodes de habitatoribus Hierusalem
singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
4 civitas autem erat lata nimis et grandis
et populus parvus in medio eius
et non erant domus aedificatae
5 dedit autem Deus in corde meo
et congregavi optimates et magistratus et vulgum
ut recenserem eos
et inveni librum census eorum qui ascenderant primum
et inventum est scriptum in eo
6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium
quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis
et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam
unusquisque in civitatem suam
7 qui venerunt cum Zorobabel
Hiesuae Neemias Azarias
Raamias Naamni Mardocheus
Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana
numerus virorum populi Israhel
8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
10 filii Area sescenti quinquaginta duo
11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et
octo
12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque
14 filii Zacchai septingenti sexaginta
15 filii Bennui sescenti quadraginta octo
16 filii Bebai sescenti viginti octo
17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem
19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque
21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
22 filii Asem trecenti viginti octo
23 filii Besai trecenti viginti quattuor
24 filii Areph centum duodecim
25 filii Gabaon nonaginta quinque
26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
27 viri Anathoth centum viginti octo
28 viri Bethamoth quadraginta duo
29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus
31 viri Machmas centum viginti duo
32 viri Bethel et Hai centum viginti tres
33 viri Nebo alterius quinquaginta duo
34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
35 filii Arem trecenti viginti
36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
38 filii Senaa tria milia nongenti triginta
39 sacerdotes
filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
40 filii Emmer mille quinquaginta duo
41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
42 filii Arem mille decem et septem
Levitae
43 filii Iosue et Cadmihel filiorum
44 Oduia septuaginta quattuor
cantores
45 filii Asaph centum quadraginta octo
46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub
filii Atita filii Sobai centum triginta
octo
47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba
filii Selmon
49 filii Anan filii Geddel filii Gaer
50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda
51 filii Gezem
filii Aza filii Fasea
52 filii Besai filii Munim
filii Nephusim
53 filii Becbuc filii Acupha
filii Arur
54 filii Besloth filii Meida filii Arsa
55 filii Bercos filii Sisara filii Thema
56 filii Nesia filii Atipha
57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth
filii Pherida
58 filii Iahala filii Dercon
filii Geddel
59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth
qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa
Cherub Addon et Emmer
et non potuerunt indicare domum patrum suorum
et semen suum utrum ex Israhel essent
62 filii Dalaia filii Tobia
filii Necoda sescenti quadraginta duo
63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos
filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem
et vocatus est nomine eorum
64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt
et eiecti sunt de sacerdotio
65 dixitque Athersatha eis
ut non manducarent de sanctis sanctorum
donec staret sacerdos doctus et
eruditus
66 omnis multitudo quasi unus
quadraginta duo milia sescenti sexaginta
67 absque servis et ancillis eorum
qui erant septem milia trecenti triginta et septem
et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque
69 cameli quadringenti triginta quinque
asini sex milia septingenti viginti
70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus
Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille
fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta
71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis
auri dragmas viginti milia
et argenti minas duo milia ducentas
72 et quod dedit reliquus populus
auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia
et tunicas sacerdotales sexaginta septem
73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores
et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis