1 Simile est enim regnum caelorum homini patri
familias
qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno
misit eos in vineam suam
3 et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
4 et illis dixit ite et vos in vineam
et quod iustum fuerit dabo vobis
5 illi autem abierunt
iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes
et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
7 dicunt ei quia nemo nos conduxit
dicit illis ite et vos in vineam
8 cum sero autem factum esset
dicit dominus vineae procuratori suo
voca operarios et redde illis mercedem
incipiens a novissimis usque ad primos
9 cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant
acceperunt singulos denarios
10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi
acceperunt autem et ipsi singulos denarios
11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias
12 dicentes
hii novissimi una hora fecerunt
et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
13 at ille respondens uni eorum dixit
amice non facio tibi iniuriam
nonne ex denario convenisti mecum
14 tolle quod tuum est et vade
volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
15 aut non licet mihi quod volo facere
an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi
multi sunt enim vocati pauci autem electi
17 Et ascendens Iesus Hierosolymam
adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
18 ecce ascendimus Hierosolymam
et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis
et condemnabunt eum morte
19 et tradent eum gentibus
ad deludendum et flagellandum et crucifigendum
et tertia die resurget
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis
adorans et petens aliquid ab eo
21 qui dixit ei quid vis
ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei
unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis
potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum
dicunt ei possumus
23 ait illis calicem quidem meum bibetis
sedere autem ad dexteram meam et sinistram
non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait
scitis quia principes gentium dominantur eorum
et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
26 non ita erit inter vos
sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
28 Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare
et dare animam suam redemptionem pro multis
29 Et egredientibus eis ab Hiericho
secuta est eum turba multa
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam
audierunt quia Iesus transiret
et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
31 turba autem increpabat eos ut tacerent
at illi magis clamabant dicentes
Domine miserere nostri Fili David
32 et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
33 dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34 misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum
et confestim viderunt et secuti sunt eum