1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo
et ipse aedificavit civitatem potentissimam
quam appellavit Igbathanis
2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius
in altitudine cubitorum
septuaginta
et in latitudine cubitorum triginta
turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum
3 per quadrum vero earum
latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur
posuitque portas eius in altitudine
turrium
4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui
et in gloria quadrigarum suarum
5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum
qui regnabat in Nineven civitatem magnam
pugnavit contra Arfaxat
et obtinuit eum
6 in campo magno qui appellatur Ragau
circa Eufraten et Tigrin et Hyadas
in campo Erioch regis Elicorum
7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor
et cor eius elatum est
et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et
Libano
8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar
et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon
9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem
usque Hierusalem et omnem terram Iesse
quousque perveniatur ad montes Aethiopiae
10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
11 qui omnes uno animo contradixerunt
et remiserunt eos vacuos
ac sine honore abiecerunt
12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex
ad omnem terram illam
et iuravit per regnum et thronum suum
quod defenderet se de omnibus regionibus his