1 post Abimelech surrexit dux in Israhel
Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar
qui habitavit in Sanir montis Ephraim
2 et iudicavit Israhel viginti et tribus annis
mortuusque ac sepultus est in Sanir
3 huic successit Iair Galaadites
qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos
4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum
et principes triginta civitatum
quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est
oppida Iair
usque in praesentem diem in terra Galaad
5 mortuusque est Iair ac sepultus
in loco cui est vocabulum Camon
6 filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova
fecerunt malum in conspectu Domini
et servierunt idolis Baalim et Astharoth
et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et
Philisthim
dimiseruntque Dominum et non colebant eum
7 contra quos iratus
tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon
8 adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo
omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei
quae est in Galaad
9 in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso
vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim
adflictusque est Israhel nimis
10 et clamantes ad Dominum dixerunt
peccavimus tibi quia dereliquimus Deum
nostrum
et servivimus Baalim
11 quibus locutus est Dominus
numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et
Philisthim
12 Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos
et clamastis ad me et erui vos de manu eorum
13 et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos
idcirco non addam ut ultra vos liberem
14 ite et invocate deos quos elegistis
ipsi vos liberent in tempore angustiae
15 dixeruntque filii Israhel ad Dominum
peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet
tantum nunc libera nos
16 quae dicentes
omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt
et servierunt Deo
qui doluit super miseriis eorum
17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria
contra quos congregati filii Israhel in Maspha
castrametati sunt
18 dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos
qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare
erit dux populi Galaad