1 his itaque transactis
factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens
noli timere Abram
ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi
ego vadam absque liberis
et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen
et ecce vernaculus meus heres meus erit
4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens
non erit hic heres tuus
sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
5 eduxitque eum foras et ait illi
suspice caelum et numera stellas si potes
et dixit ei sic erit semen tuum
6 credidit Domino
et reputatum est ei ad iustitiam
7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum
ut darem tibi terram istam et possideres eam
8 at ille ait Domine Deus
unde scire possum quod possessurus sim eam
9 respondens Dominus
sume inquit mihi vaccam triennem
et capram trimam et arietem annorum trium
turturem quoque et columbam
10 qui tollens universa haec divisit per medium
et utrasque partes contra se altrinsecus posuit
aves autem non divisit
11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram
et horror magnus et tenebrosus invasit eum
13 dictumque est ad eum
scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non
sua
et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo
et post haec egredientur cum magna substantia
15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
16 generatione autem quarta revertentur huc
necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens
tempus
17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa
et apparuit clibanus fumans
et lampas ignis transiens inter divisiones illas
18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens
semini tuo dabo terram hanc
a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos