1 dico autem quanto tempore heres parvulus est
nihil differt servo cum sit dominus omnium
2 sed sub tutoribus est et actoribus
usque ad praefinitum tempus a patre
3 ita et nos
cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4 at ubi venit plenitudo temporis
misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
5 ut eos qui sub lege erant redimeret
ut adoptionem filiorum reciperemus
6 quoniam autem estis filii
misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra
clamantem Abba Pater
7 itaque iam non es servus sed filius
quod si filius et heres per Deum
8 sed tunc quidem ignorantes Deum
his qui natura non sunt dii serviebatis
9 nunc autem cum cognoveritis Deum
immo cogniti sitis a Deo
quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa
quibus denuo servire vultis
10 dies observatis et menses et tempora et annos
11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos
fratres obsecro vos nihil me laesistis
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis
sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
15 ubi est ergo beatitudo vestra
testimonium enim perhibeo vobis
quia si fieri posset
oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
17 aemulantur vos non bene
sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
18 bonum autem aemulamini in bono semper
et non tantum cum praesens sum apud vos
19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
20 vellem autem esse apud vos modo
et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit
unum de ancilla et unum de libera
23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est
qui autem de libera per repromissionem
24 quae sunt per allegoriam dicta
haec enim sunt duo testamenta
unum quidem a monte Sina in servitutem generans
quae est Agar
25 Sina enim mons est in Arabia
qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem
et servit cum filiis eius
26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est
quae est mater nostra
27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris
erumpe et exclama quae non parturis
quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat
persequebatur eum qui secundum spiritum
ita et nunc
30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius
non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae
qua libertate nos Christus liberavit