1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim
habentem duos semis cubitos in longitudinem
et cubitum ac semissem in latitudinem
altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
2 et fecit illi coronam auream per gyrum
3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius
duos anulos in latere uno et duos in altero
4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
5 et quos misit in anulos
qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
6 fecit et propitiatorium
id est oraculum de auro mundissimo
duorum cubitorum et dimidio
in longitudine
et cubito ac semisse in latitudine
7 duos etiam cherubin ex auro ductili
quos posuit ex utraque parte propitiatorii
8 cherub unum in summitate huius
partis
et cherub alterum in summitate partis alterius
duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
9 extendentes alas et tegentes propitiatorium
seque mutuo et illud respectantes
10 fecit et mensam de lignis setthim
in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti
quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
11 circumdeditque eam auro mundissimo
et fecit illi labium aureum per gyrum
12 ipsique labio coronam interrasilem
quattuor digitorum
et super eandem alteram coronam auream
13 fudit et quattuor circulos aureos
quos posuit in quattuor angulis
per singulos pedes mensae
14 contra coronam
misitque in eos vectes ut possit mensa portari
15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
16 et vasa ad diversos usus mensae
acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro
in quibus offerenda sunt liba
17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo
de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
18 sex in utroque latere
tres calami ex parte una et tres ex altera
19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos
spherulaeque simul et lilia
et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia
aequum erat opus sex calamorum
qui procedebant de stipite candelabri
20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum
spherulaeque per singulos et lilia
21 et spherae sub duobus calamis per loca tria
qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
22 et spherae igitur et calami ex ipso erant
universa ductilia de auro purissimo
23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis
et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim
habens per quadrum singulos cubitos
et in altitudine duos
e cuius angulis procedebant cornua
26 vestivitque illud auro purissimo
cum craticula ac parietibus et cornibus
27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum
et duos anulos aureos sub corona per singula latera
ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii