1 locutus quoque est Dominus cunctos
sermones hos
2 ego sum Dominus Deus tuus
qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
3 non habebis deos alienos coram me
4 non facies tibi sculptile
neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper
et quae in terra deorsum
nec eorum quae sunt in aquis sub terra
5 non adorabis ea neque coles
ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes
visitans iniquitatem patrum in filiis
in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
6 et faciens misericordiam in milia
his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea
7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum
nec enim habebit insontem Dominus eum
qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra
8 memento ut diem sabbati sanctifices
9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui
non facies omne opus
tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua
iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram
et mare et omnia quae in eis sunt
et requievit in die septimo
idcirco benedixit Dominus diei sabbati
et sanctificavit eum
12 honora patrem tuum et matrem tuam
ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
13 non occides
14 non moechaberis
15 non furtum facies
16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
17 non concupisces domum proximi tui
nec desiderabis uxorem eius
non servum non ancillam non bovem non asinum
nec omnia quae illius sunt
18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas
et sonitum bucinae montemque fumantem
et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
19 dicentes Mosi
loquere tu nobis et audiemus
non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur
20 et ait Moses ad populum nolite timere
ut enim probaret vos venit Deus
et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
21 stetitque populus de longe
Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus
22 dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel
vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis
23 non facietis mecum deos argenteos
nec deos aureos facietis vobis
24 altare de terra facietis mihi
et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra
oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei
veniam ad te et benedicam tibi
25 quod si altare lapideum feceris mihi
non aedificabis illud de sectis lapidibus
si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur
26 non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua