1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus
tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur
et hostes eorum inhiabant sanguini
versa vice Iudaei superiores esse coeperunt
et se de adversariis vindicare
2 congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca
ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos
nullusque ausus est resistere
eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat
3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores
omnisque dignitas quae singulis locis et operibus
praeerat
extollebant Iudaeos timore Mardochei
4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant
fama quoque nominis eius crescebat cotidie
et per cunctorum ora volitabat
5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna
et occiderunt eos
reddentes eis quod sibi paraverant facere
6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent
et decem extra filios Aman Agagitae hostis
Iudaeorum
quorum ista sunt nomina
7 Pharsandatha et Delphon et Esphata
8 et Phorata et Adalia et Aridatha
9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha
10 quos cum occidissent
praedas de substantiis eorum agere noluerunt
11 statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis
ad regem relatus est
12 qui dixit reginae
in urbe Susis interfecere Iudaei
quingentos viros
et alios decem filios Aman
quantam putas eos exercere caedem in
universis provinciis
quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam
13 cui illa respondit
si regi placet detur potestas Iudaeis
ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras
faciant
et decem filii Aman in patibulis suspendantur
14 praecepitque rex ut ita fieret
statimque in Susis pependit edictum
et decem Aman filii suspensi sunt
15 congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die
interfecti sunt in Susis trecenti viri
nec eorum ab illis direpta substantia est
16 sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant
pro animabus suis stetere Iudaei
interfectis hostibus ac persecutoribus suis
in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur
et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret
17 dies autem tertiusdecimus mensis adar
unus apud omnes interfectionis fuit
et quartodecimo die caedere desierunt
quem constituerunt esse sollemnem
ut in eo omni deinceps tempore
vacarent epulis gaudio atque conviviis
18 at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant
tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die
in caede versati sunt
quintodecimo autem die percutere desierunt
et idcirco eandem diem constituere
sollemnem epularum atque laetitiae
19 hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur
quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt
ita ut exultent in eo
et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum
20 scripsit itaque Mardocheus omnia haec
et litteris conprehensa misit ad Iudaeos
qui in omnibus regis provinciis morabantur
tam in vicino positis quam procul
21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar
pro festis susciperent
et revertente semper anno sollemni honore celebrarent
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis
et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint
essentque istae dies
epularum atque laetitiae
et mitterent sibi invicem ciborum partes
et pauperibus munuscula largirentur
23 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum
cuncta quae eo tempore facere coeperant
et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat
24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag
hostis et adversarius Iudaeorum
cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret
et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans
ut conatus eius litteris regis irriti fierent
et malum quod contra Iudaeos cogitaverat
reverteretur in caput eius
denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci
26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium
eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit
et cuncta quae gesta sunt
epistulae id est libri huius volumine continentur
27 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint
suscepere Iudaei super se et semen suum
et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari
ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere
quam scriptura testatur et certa expetunt
tempora
annis sibi iugiter succedentibus
28 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio
et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt
nec est ulla civitas
in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis
et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est
29 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus
etiam secundam epistulam
ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum
30 et miserunt ad omnes Iudaeos
qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis
versabantur
ut haberent pacem et susciperent veritatem
31 observantes dies Sortium
et suo tempore cum gaudio celebrarent
sicut constituerat Mardocheus et Hester
et illi observanda susceperant a se
et a semine suo
ieiunia atque clamores et Sortium dies
32 et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur