1 et cum evasissemus tunc cognovimus
quia Militene insula vocatur
barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes
propter imbrem qui inminebat et frigus
3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam
multitudinem
et inposuisset super ignem
vipera a calore cum processisset invasit manum eius
4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius
ad invicem dicebant utique homicida est homo hic
qui cum evaserit de mari
Ultio non sinit vivere
5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum
et subito casurum et mori
diu autem illis sperantibus
et videntibus nihil mali in eo fieri
convertentes se dicebant eum esse deum
7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii
qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere
ad quem Paulus intravit
et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates
accedebant et curabantur
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt
et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina
quae in insula hiemaverat
cui erat insigne Castorum
12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
13 inde circumlegentes devenimus Regium
et post unum diem flante austro
secunda die venimus Puteolos
14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem
et sic venimus Romam
15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis
usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis
quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
16 cum venissemus autem Romam
permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum
cumque convenissent dicebat eis
ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum
vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
18 qui cum interrogationem de me habuissent
voluerunt me dimittere
eo quod nulla causa esset mortis in me
19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem
non quasi gentem meam habens aliquid accusare
20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui
propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21 at illi dixerunt ad eum
nos neque litteras accepimus de te a Iudaea
neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit
aut locutus est quid de te malum
22 rogamus autem a te audire quae sentis
nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
23 cum constituissent autem illi diem
venerunt ad eum in hospitium plures
quibus exponebat testificans regnum Dei
suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis
a mane usque ad vesperam
24 et quidam credebant his quae dicebantur
quidam vero non credebant
25 cumque invicem non essent consentientes discedebant
dicente Paulo unum verbum
quia bene Spiritus Sanctus locutus est
per Esaiam prophetam ad patres nostros
26 dicens
vade ad populum istum et dic
aure audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non perspicietis
27 incrassatum est enim cor populi huius
et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt
ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant
et convertantur et sanem illos
28 notum ergo sit vobis
quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei
ipsi et audient
30 mansit autem biennio toto in suo conducto
et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
31 praedicans regnum Dei
et docens quae sunt de Domino Iesu Christo
cum omni fiducia sine prohibitione
EXPLICIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUM