1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam
venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos
et per sabbata tria disserebat eis de scripturis
3 adaperiens et insinuans
quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis
et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae
et de colentibus gentilibusque multitudo magna
et mulieres nobiles non paucae
5 zelantes autem Iudaei
adsumentesque de vulgo viros quosdam malos
et turba facta concitaverunt civitatem
et adsistentes domui Iasonis
quaerebant eos producere in populum
6 et cum non invenissent eos
trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes
quoniam hii qui orbem concitant
et huc venerunt
7 quos suscepit Iason
et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt
regem alium dicentes esse Iesum
8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec
9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris
dimiserunt eos
10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam
qui cum advenissent
in synagogam Iudaeorum introierunt
11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae
qui susceperunt verbum cum omni aviditate
cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent
12 et multi quidem crediderunt ex eis
et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci
13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei
quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei
venerunt et illuc
commoventes et turbantes multitudinem
14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare
Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
15 qui autem deducebant Paulum
perduxerunt usque Athenas
et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum
ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt
16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret
incitabatur spiritus eius in ipso
videns idolatriae deditam civitatem
17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus
et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo
et quidam dicebant
quid vult seminiverbius hic dicere
alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse
quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis
19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes
possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
20 nova enim quaedam infers auribus nostris
volumus ergo scire quidnam velint haec esse
21 Athenienses autem omnes et advenae hospites
ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses
per omnia quasi superstitiosiores vos video
23 praeteriens enim et videns simulacra vestra
inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo
quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis
24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt
hic caeli et terrae cum sit Dominus
non in manufactis templis inhabitat
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo
cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem
terrae
definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant
quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus
sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt
ipsius enim et genus sumus
29 genus ergo cum simus Dei
non debemus aestimare auro aut argento
aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis
divinum esse simile
30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus
nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
31 eo quod statuit diem
in qua iudicaturus est orbem in aequitate
in viro in quo statuit
fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum
quidam quidem inridebant
quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
33 sic Paulus exivit de medio eorum
34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt
in quibus et Dionisius Ariopagita
et mulier nomine Damaris et alii cum eis