1 adiuvantes autem et exhortamur
ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2 ait enim
tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi
te
ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
3 nemini dantes ullam offensionem
ut non vituperetur ministerium
4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros
in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
5 in plagis in carceribus in seditionibus
in laboribus in vigiliis in ieiuniis
6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate
in Spiritu Sancto in caritate non ficta
7 in verbo veritatis in virtute Dei
per arma iustitiae a dextris et sinistris
8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam
ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
10 quasi tristes semper autem gaudentes
sicut egentes multos autem locupletantes
tamquam nihil habentes et omnia possidentes
11 os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
12 non angustiamini in nobis
angustiamini autem in visceribus vestris
13 eandem autem habentes remunerationem
tamquam filiis dico dilatamini et vos
14 nolite iugum ducere cum infidelibus
quae enim participatio iustitiae cum iniquitate
aut quae societas luci ad tenebras
15 quae autem conventio Christi ad Belial
aut quae pars fideli cum infidele
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis
vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus
quoniam inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus
et inmundum ne tetigeritis
18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem
et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens