1 cumque haec fuissent rite celebrata
egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda
et fregerunt simulacra succideruntque lucos
demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt
non solum de universo Iuda et Beniamin
sed de Ephraim quoque et Manasse
donec penitus everterent
reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas
2 Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et
leviticas per divisiones suas
unumquemque in officio proprio
tam sacerdotum videlicet quam Levitarum
ad holocausta et pacifica
ut ministrarent et confiterentur
canerentque in portis castrorum Domini
3 pars autem regis erat
ut de propria eius substantia offerretur holocaustum
mane semper et vespere
sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris
sicut scriptum est in lege Mosi
4 praecepit etiam populo habitantium Hierusalem
ut darent partes sacerdotibus et Levitis
et possent vacare legi
Domini
5 quod cum percrebruisset in auribus multitudinis
plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei
mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt
6 sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda
obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum
quae voverant Domino Deo suo
atque universa portantes fecerunt acervos plurimos
7 mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta
et mense septimo conpleverunt eos
8 cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius
viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel
9 interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita iacerent acervi
10 respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens
ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini
comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima
eo quod benedixerit Dominus populo suo
reliquiarum autem copia est ista quam cernis
11 praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini
quod cum fecissent
12 intulerunt tam primitias quam decimas
et quaecumque voverant fideliter
fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita
et Semei frater eius secundus
13 post quem Ieihel et Azazias
et Naath et Asahel et Ierimoth
Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias
et Maath et Banaias praepositi
sub manibus Choneniae et Semei fratris eius
ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini
ad quos omnia pertinebant
14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae
praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino
primitiisque et consecratis in sancta sanctorum
15 et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias
Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum
ut fideliter distribuerent fratribus suis partes
minoribus atque maioribus
16 exceptis maribus ab annis tribus et supra
cunctis qui ingrediebantur templum Domini
et quicquid per dies singulos conducebat
in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas
17 sacerdotibus per familias
et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas
18 universaeque multitudini
tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus
fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur
19 sed et filiorum Aaron
per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri
qui partes distribuerent universo sexui masculino
de sacerdotibus et Levitis
20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda
operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
21 in universa cultura ministerii domus Domini
iuxta legem et caerimonias
volens requirere Deum suum in toto corde suo
fecitque et prosperatus est