1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
3 viduas honora quae vere viduae sunt
4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet
discant primum domum suam regere
et mutuam vicem reddere parentibus
hoc enim acceptum est coram Deo
5 quae autem vere vidua est et desolata
speravit in Deum
et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet
fidem negavit et est infideli deterior
9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum
quae fuerit unius viri uxor
10 in operibus bonis testimonium habens
si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit
si tribulationem patientibus subministravit
si omne opus bonum subsecuta est
11 adulescentiores autem viduas devita
cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos
non solum otiosae sed et verbosae et curiosae
loquentes quae non oportet
14 volo ergo iuveniores nubere
filios procreare matres familias esse
nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
16 si qua fidelis habet viduas
subministret illis et non gravetur ecclesia
ut his quae vere viduae sunt sufficiat
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur
maxime qui laborant in verbo et doctrina
18 dicit enim scriptura
non infrenabis os bovi trituranti
et dignus operarius mercede sua
19 adversus presbyterum accusationem noli recipere
nisi sub duobus et tribus testibus
20 peccantes coram omnibus argue
ut et ceteri timorem habeant
21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis
ut haec custodias sine praeiudicio
nihil faciens in aliam partem declinando
22 manus cito nemini inposueris
neque communicaveris peccatis alienis
te ipsum castum custodi
23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere
propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
24 quorundam hominum peccata manifesta sunt
praecedentia ad iudicium
quosdam autem et subsequuntur
25 similiter et facta bona manifesta sunt
et quae aliter se habent abscondi non possunt