1 igitur David senex et plenus dierum
regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra
et inventa sunt triginta octo milia virorum
4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini
viginti quattuor milia
praepositorum autem et iudicum sex milia
5 porro quattuor milia ianitores
et totidem psaltae canentes Domino in
organis
quae fecerat ad canendum
6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi
Gersom videlicet et Caath et Merari
7 Gersom Leedan et Semei
8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres
isti principes familiarum Leedan
10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus
et Baria
isti filii Semei quattuor
11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus
porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios
et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
13 filii Amram Aaron et Moses
separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum
ipse et filii eius in sempiternum
et adoleret incensum Domino secundum ritum suum
ac benediceret nomini eius in perpetuum
14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
15 filii Mosi Gersom et Eliezer
16 filii Gersom Subuhel primus
17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus
et non erant Eliezer filii alii
porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
18 filii Isaar Salumith primus
19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus
Iazihel tertius Iecmaam quartus
20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
21 filii Merari Mooli et Musi
filii Mooli Eleazar et Cis
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias
acceperuntque eas filii Cis fratres earum
23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis
principes per vices et numerum capitum singulorum
qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
25 dixit enim David
requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo
et habitationem Hierusalem usque in aeternum
26 nec erit officii Levitarum
ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
27 iuxta praecepta quoque David novissima
supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini
in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario
et in universis operibus ministerii templi Domini
29 sacerdotes autem super panes propositionis
et ad similae sacrificium
et ad lagana et azyma et sartaginem
et ad ferventem similam
et super omne pondus atque mensuram
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino
similiterque ad vesperam
31 tam in oblatione holocaustorum Domini
quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis
iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei
iugiter coram Domino
32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii
et observationem filiorum Aaron fratrum suorum
ut ministrent in domo Domini