1 sanctis autem tuis maxima erat lux
et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant
et quia non et ipsi per eadem passi erant
magnificabant
2 et qui ante laesi erant
quoniam non laedebantur gratias agebant
et ut esset differentia donum petebant
3 propter quod igni ardentem columnam
ducem habuerunt ignotae viae
et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum
qui inclusos custodiebant filios tuos
per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
5 cum cogitarent iustorum occidere infantes
et uno exposito filio et liberato
in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti
et pariter illos perdidisti in aquam validam
6 illa nox ante cognita est a parentibus
nostris
ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores
essent
7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem
iustorum
iniustorum autem exterminatio
8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum
et iustitiae legem in concordia disposuerunt
similiter bona et mala percepturos
iustos
patri iam decantantes laudes
10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox
et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
11 simili autem poena servus cum domino adflictus
et popularis homo regi similia passus
12 similiter ergo omnes uno nomine mortis
mortuos habebant innumerabiles
nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant
quoniam uno momento
quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
13 de omnibus enim non credentes propter veneficia
tunc cum fuit exterminium
primogenitorum
spoponderunt populum Dei se esse
14 cum enim quietum silentium contineret omnia
et nox in suo cursu medium iter haberet
15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus
durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans
et stans replevit omnia morte
et usque ad caelum adtingebat stans in terra
17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt
illos
et timores supervenerunt insperati
18 et alius alibi proiectus semivivus
propter quam moriebatur causam demonstrabat
19 visiones enim quae illos turbaverunt
haec praemonebant
ne inscii quare mala patiebantur perirent
20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis
et commotio in heremo facta est
multitudinis
sed non diu permansit ira
21 properans enim homo sine querella propugnavit
proferens servitutis suae scutum orationem
et per incensum deprecationem allegans
restitit irae et finem inposuit necessitati
ostendens quoniam tuus est famulus
22 vicit autem turbas non virtute corporis
nec armatura potentiae
sed verbo vexatorem subiecit
iuramenta parentum et testamentum commemorans
23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum
mortui
interstetit et amputavit impetum
et divisit illam quae ad vivos ducebat viam
24 in veste enim poderis quam habebat
totus erat orbis terrarum
et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta
et magnificentia tua in diademate capitis illius erat
scripta
25 haec autem his cessit qui exterminabat
et haec extimuit
erat enim sola temptatio irae sufficiens