1 aperiens autem Tobias senior os suum
benedixit Dominum et dixit
magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
2 quoniam tu flagellas et salvas
deducis ad infernum et reducis
et non est qui effugiat manum tuam
3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum
ut vos narretis mirabilia eius
et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras
et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
6 aspicite ergo quae fecit vobiscum
et cum timore et tremore confitemini illi
regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi
quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo
credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
9 ego autem et anima mea in eo laetabimur
10 benedicite Dominum omnes electi eius
agite dies laetitiae et confitemini illi
11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum
12 confitere Domino in bonis
et benedic Deum saeculorum
ut reaedificet in te tabernaculum suum
et revocet ad te omnes captivos
et gaudeas in omnia saecula saeculorum
13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
14 nationes ex longinquo ad te venient
et munera deferentes adorabunt Dominum in te
et terram tuam in sanctificatione habebunt
15 nomen magnum invocabunt in te
16 maledicti erunt qui contempserint te
et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te
benedictique erunt qui aedificaverint te
17 tu autem laetaberis in filiis tuis
quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum
18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
19 anima mea benedic Dominum
quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei
ad videndam claritatem Hierusalem
21 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur
et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
22 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur
et per vicos eius alleluia cantabitur
23 benedictus Dominus qui excitavit eam
ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen