1 miserere nostri Deus omnium et respice nos
et ostende nobis lucem miserationum tuarum
2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te
et cognoscant quia non est Deus nisi tu
ut enarrent magnalia tua
3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis
sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus
quoniam non est Deus praeter te Domine
6 innova signa et inmuta mirabilia
7 glorifica manum et brachium dextrum
8 excita furorem et effunde iram
9 extolle adversarium et adflige inimicum
10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
11 in ira flammae devoretur qui salvatur
et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
12 contere caput principum inimicorum
dicentium non est alius praeter nos
13 congrega omnes tribus Iacob
et cognoscant quia non est Deus nisi tu
ut enarrent magnalia tua
et hereditabis eos sicut ab initio
14 miserere plebi tuae
super quam invocatum est nomen tuum
et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
15 miserere civitati sanctificationis tuae
Hierusalem civitati requiei tuae
16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt
et suscita precationes
quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur
et exaudi orationes servorum tuorum
19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo
et dirige nos in via iustitiae
et sciant omnes qui inhabitant terram
quia tu es Deus conspector saeculorum
20 omnem escam manducabit venter
et est cibus cibo melior
21 fauces contingit cibum ferae
et cor sensatum verba mendacia
22 cor pravum dabit tristitiam
et homo peritus resistet illi
23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
24 species mulieris exhilarat faciem viri sui
et super omnem concupiscentiam hominis superducit
desiderium
25 si est lingua curationis et mitigationis
misericordiae
non est vir illius contra filios hominum
26 qui possidet mulierem inchoat possessionem
adiutorium contra illum est et columna ut requies
27 ubi non est sepis diripietur possessio
et ubi non est mulier gemescit egens
28 cui credit qui non habet
nidum
et deflectens ubicumque obscuraverit
quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem