1 vana spes et mendacium insensato viro
et somnia extollunt inprudentes
2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum
sic et qui adtendit ad visa mendacia
3 hoc secundum hoc visio somniorum
ante faciem hominis similitudo hominis
4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
5 divinatio erroris et auguria mendacia
et somnia malefacientium vanitas est
6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur
nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio
ne dederis in illis cor tuum
7 multos enim errare fecerunt somnia
et exciderunt sperantes in illis
8 sine mendacio consummabitur verbum
et sapientia in ore fidelis conplanabitur
9 qui non temptatus est quid scit
vir in multis expertus cogitavit multa
et qui multa didicit enarrabit intellectum
10 qui non est expertus pauca recognoscit
qui autem in multis factus est multiplicabit
malitiam
12 multa vidi errando
et plurimas verborum consuetudines
13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa
et liberatus sum gratia Dei
14 spiritus timentium Deum quaeretur
et in respectu illius benedicentur
15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
16 qui timet Dominum nihil trepidabit
et non pavebit quoniam ipse est spes eius
17 timentis Dominum beata est anima eius
18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius
19 oculi Domini super timentes eum
protector potentiae firmamentum virtutis
tegimen ardoris et umbraculum meridiani
20 et precatio offensionis
et adiutorium casus
exaltans animam et inluminans oculos
dans sanitatem vitam et benedictionem
21 immolans ex iniquo oblatio est maculata
et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
23 dona iniquorum non probat Altissimus
in oblationibus
iniquorum
nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum
quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
25 panis egentium vita pauperis est
qui defraudat illum homo sanguinis
26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
27 qui effundit sanguinem
et qui fraudem facit mercedem mercennario
28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum
quid proficit lavatione illius
31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens
quid proficit humiliando se
orationem illius quis exaudiet