1 psalmus cantici in die sabbati
2 bonum est confiteri Domino
et psallere nomini tuo Altissime
3 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam
et fidem tuam in nocte
4 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
5 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo
in facturis manuum tuarum laudabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine
satis profundae factae sunt cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscet
et stultus non intelleget istud
8 germinaverunt impii quasi faenum
et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem
ut contererentur usque in sempiternum
9 tu autem Excelsus in aeternum Domine
10 ecce enim inimici tui Domine
ecce inimici tui peribunt
et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum
et senecta mea in oleo uberi
12 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi
de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
13 iustus ut palma florebit
ut cedrus in Libano multiplicabitur
14 transplantati in domo Domini
in atriis Dei nostri germinabunt
15 adhuc fructificabunt in senectute
pingues et frondentes erunt
16 adnuntiantes quia rectus Dominus
fortitudo mea et non est iniquitas in eo