1 victori pro hereditatibus canticum David
2 verba mea audi Domine intellege murmur meum
3 rex meus et Deus meus
4 quia te deprecor
Domine mane audies vocem meam
5 mane praeparabor ad te et contemplabor
quoniam non es deus volens iniquitatem tu
6 nec habitabit iuxta te malignus
non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
7 odisti omnes operantes iniquitatem
perdes loquentes mendacium
virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae
introibo in domum tuam
adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
9 Domine deduc me in iustitia tua
propter insidiatores meos
dirige ante faciem meam viam tuam
10 non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
11 sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant
condemna eos Deus decidant a consiliis suis
iuxta multitudinem scelerum eorum
expelle eos quoniam provocaverunt te
12 et laetentur omnes qui sperant in te
in perpetuum laudabunt et proteges eos
et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
13 quia tu benedices iusto
Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum