1 canticum David
Domine exaudi orationem meam
ausculta deprecationem meam in veritate tua
exaudi me in iustitia tua
2 et non venias ad iudicandum cum servo tuo
quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3 persecutus est enim inimicus animam meam
confregit in terra vitam meam
posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
4 et anxius fuit in me spiritus meus
in medio mei sollicitum fuit cor meum
5 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua
facta manuum tuarum loquebar
6 expandi manus meas ad te
anima mea quasi terra sitiens ad te semper
7 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus
ne abscondas faciem tuam a me
et conparabor descendentibus in lacum
8 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido
notam fac mihi viam in qua ambulo
quoniam ad te levavi animam meam
9 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
10 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus
spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me
in iustitia tua educes de angustia animam meam
12 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos
et perdes omnes ligantes animam meam
ego enim sum servus tuus