1 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs
et ceteri inimici nostri
quod aedificassem ego murum
et non esset in ipso residua interruptio
usque ad tempus autem illud valvas non posueram in
portis
2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes
veni et percutiamus foedus pariter in viculis in
campo Ono
ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum
3 misi ergo ad eos nuntios dicens
opus grande ego facio et non possum descendere
ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos
4 miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices
et respondi eis iuxta sermonem priorem
5 et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum
et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo
6 in gentibus auditum est et Gosem dixit
quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum
et levare te velis super eos regem
propter quam causam
7 et prophetas posueris
qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est
auditurus est rex verba haec
idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter
8 et misi ad eos dicens
non est factum secundum verba haec quae tu loqueris
de corde enim tuo tu conponis haec
9 omnes autem hii terrebant nos cogitantes
quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus
quam ob causam magis confortavi manus meas
10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto
qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi
et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te
et nocte venturi sunt ad occidendum te
11 et dixi num quisquam similis mei fugit
et quis ut ego ingredietur templum et vivet
non ingrediar
12 et intellexi quod Deus non misisset eum
sed quasi vaticinans locutus esset ad me
et Tobia et Sanaballat conduxissent eum
13 acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem
et haberent malum quod exprobrarent mihi
14 memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat
iuxta opera eorum talia
sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me
15 conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul
quinquaginta duobus diebus
16 factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri
ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro
et conciderent intra semet ipsos
et scirent quod a Deo factum esset opus hoc
17 sed et in diebus illis
multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam
et a Tobia veniebant ad eos
18 multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius
quia gener erat Secheniae filii Orei
et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae
19 sed et laudabant eum coram me
et verba mea nuntiabant ei
et Tobias mittebat epistulas ut terreret me