1 igitur Heliu haec rursum locutus est
2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio
ut diceres iustior Deo sum
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est
vel quid tibi proderit si ego peccavero
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
6 si peccaveris quid ei nocebis
et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua
et filium hominis adiuvabit iustitia tua
9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt
et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
11 qui docet nos super iumenta terrae
et super volucres caeli erudit nos
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
13 non ergo frustra audiet Deus
et Omnipotens singulorum causas intuebitur
14 etiam cum dixeris non considerat
iudicare coram eo et expecta eum
15 nunc enim non infert furorem suum
nec ulciscitur scelus valde
16 ergo Iob frustra aperit os suum
et absque scientia verba multiplicat