1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam
et recedens ab eo duxerit virum alterum
numquid revertetur ad eam ultra
numquid non polluta et contaminata erit mulier illa
tu autem fornicata es cum amatoribus multis
tamen revertere ad me dicit Dominus
2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis
in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine
et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
3 quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum
et serotinus imber non fuit
frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere
4 ergo saltim amodo voca me
pater meus dux virginitatis meae tu es
5 numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem
ecce locuta es et fecisti mala et potuisti
6 et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis
numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel
abiit sibimet super omnem montem excelsum
et sub omne lignum frondosum
et fornicata est ibi
7 et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere
et non est reversa
et vidit praevaricatrix soror eius Iuda
8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam
et dedissem ei libellum repudii
et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius
sed abiit et fornicata est etiam ipsa
9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram
et moechata est cum lapide et cum ligno
10 et in omnibus his non est reversa ad me
praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo
sed in mendacio ait Dominus
11 et dixit Dominus ad me
iustificavit animam suam aversatrix Israhel
conparatione praevaricatricis Iuda
12 vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices
revertere aversatrix Israhel ait Dominus
et non avertam faciem meam a vobis
quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
13 tamen scito iniquitatem tuam
quia in Dominum Deum tuum praevaricata es
et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso
et vocem meam non audisti ait Dominus
14 convertimini filii revertentes dicit Dominus
quia ego vir vester
et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione
et introducam vos in Sion
15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum
et pascent vos scientia et doctrina
16 cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra
in diebus illis ait Dominus non dicent ultra
arca testamenti Domini
neque ascendet super cor neque recordabuntur illius
nec visitabitur nec fiet ultra
17 in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini
et congregabuntur ad eam omnes gentes
in nomine Domini in Hierusalem
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
18 in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel
et venient simul de terra aquilonis
ad terram quam dedi patribus vestris
19 ego autem dixi quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram desiderabilem
hereditatem praeclaram exercituum gentium
et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis
20 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum
sic contempsit me domus Israhel dicit Dominus
21 vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel
quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui
22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras
ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster
23 vere mendaces erant colles multitudo montium
vere in Domino Deo nostro salus Israhel
24 confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra
greges eorum et armenta eorum
filios eorum et filias eorum
25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra
quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri
ab adulescentia nostra usque ad hanc diem
et non audivimus vocem Domini Dei nostri