1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria
iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris
2 divisum est cor eorum nunc interibunt
ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum
3 quia nunc dicent non est rex nobis
non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis
4 loquimini verba visionis inutilis
et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo
iudicium super sulcos agri
5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae
quia luxit super eum populus eius
et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius
quia migravit ab eo
6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori
confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
7 transire fecit Samaria regem suum
quasi spumam super faciem aquae
8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel
lappa et tribulus ascendet super aras eorum
et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos
9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt
non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
10 iuxta desiderium meum corripiam eos
congregabuntur super eos populi
cum corripientur propter duas iniquitates suas
11 Ephraim vitula docta diligere trituram
et ego transivi super pulchritudinem colli eius
ascendam super Ephraim arabit Iudas
confringet sibi sulcos Iacob
12 seminate vobis in iustitia metite in ore
misericordiae
innovate vobis novale
tempus autem requirendi Dominum
cum venerit qui docebit vos iustitiam
13 arastis impietatem iniquitatem messuistis
comedistis frugem mendacii
quia confisus es in viis tuis
in multitudine fortium tuorum
14 consurget tumultus in populo tuo
et omnes munitiones tuae vastabuntur
sicut vastatus est Salman
a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii
matre super filios adlisa
15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum
vestrarum