1 caritas fraternitatis maneat
2 hospitalitatem nolite oblivisci
per hanc enim latuerunt quidam
angelis hospitio receptis
3 mementote vinctorum tamquam simul vincti
et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus
fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus
ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
6 ita ut confidenter dicamus
Dominus mihi adiutor
non timebo quid faciat mihi homo
7 mementote praepositorum vestrorum
qui vobis locuti sunt verbum Dei
quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci
optimum enim est gratia stabiliri cor non
escis
quae non profuerunt ambulantibus in eis
10 habemus altare
de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per
pontificem
horum corpora cremantur extra castra
12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum
extra portam passus est
13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
14 non enim habemus hic manentem civitatem
sed futuram inquirimus
15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo
id est fructum labiorum confitentium nomini eius
16 beneficientiae autem et communionis nolite
oblivisci
talibus enim hostiis promeretur Deus
17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis
ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri
ut cum gaudio hoc faciant et non gementes
hoc enim non expedit vobis
18 orate pro nobis
confidimus enim quia bonam conscientiam habemus
in omnibus bene volentes conversari
19 amplius autem deprecor vos hoc facere
ut quo celerius restituar vobis
20 Deus autem pacis
qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium
in sanguine testamenti aeterni
Dominum nostrum Iesum
21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius
faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum
cui gloria in saecula saeculorum amen
22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii
etenim perpaucis scripsi vobis
23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum
cum quo si celerius venerit videbo vos
24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos
salutant vos de Italia
25 gratia cum omnibus vobis amen
EXPLICIT EPISTULA AD HEBRAEOS