1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem
sed per Iesum Christum
et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
2 et qui mecum sunt omnes fratres
ecclesiis Galatiae
3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro
Iesu Christo
4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris
ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam
secundum voluntatem Dei et Patris nostri
5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
6 miror quod sic tam cito transferimini
ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi
in aliud evangelium
7 quod non est aliud
nisi sunt aliqui qui vos conturbant
et volunt convertere evangelium Christi
8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis
praeterquam quod evangelizavimus vobis
anathema sit
9 sicut praediximus et nunc iterum dico
si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis
anathema sit
10 modo enim hominibus suadeo aut Deo
aut quaero hominibus placere
si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
11 notum enim vobis facio fratres evangelium
quod evangelizatum est a me
quia non est secundum hominem
12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici
sed per revelationem Iesu Christi
13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo
quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei
et expugnabam illam
14 et proficiebam in iudaismo
supra multos coetaneos in genere meo
abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae
et vocavit per gratiam suam
16 ut revelaret Filium suum in me
ut evangelizarem illum in gentibus
continuo non adquievi carni et sanguini
17 neque veni Hierosolyma
ad antecessores meos apostolos
sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum
et mansi apud eum diebus quindecim
19 alium autem apostolorum vidi neminem
nisi Iacobum fratrem Domini
20 quae autem scribo vobis
ecce coram Deo quia non mentior
21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
23 tantum autem auditum habebant
quoniam qui persequebatur nos aliquando
nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
24 et in me clarificabant Deum