1 ÷ morabatur autem eo tempore in aula regis
÷ cum Gabatha et Thara eunuchis regis
÷ qui ianitores erant palatii
2 ÷ cumque intellexisset cogitationes eorum
÷ et curas diligentius pervidisset
÷ didicit quod conarentur in regem Artarxersen manus mittere
÷ et nuntiavit super eo regi
3 ÷ qui de utroque habita quaestione
÷ confessos duci iussit ad mortem
4 ÷ rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis
÷ sed et Mardocheus rei memoriam litteris tradidit
5 ÷ praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur
÷ datis ei pro delatione muneribus
6 ÷ Aman vero filius Amadathi Bugeus erat gloriosissimus coram rege
÷ et voluit nocere Mardocheo et populo eius pro duobus regis eunuchis qui fuerant interfecti