1 placuit Dario et constituit supra regnum satrapas centum
viginti
ut essent in toto regno suo
2 et super eos principes tres ex quibus Danihel unus erat
ut satrapae illis redderent rationem et rex non sustineret molestiam
3 igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas
quia spiritus Dei amplior erat in eo
4 porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum
unde principes et satrapae quaerebant occasionem
ut invenirent Daniheli ex latere regni
nullamque causam et suspicionem repperire potuerunt
eo quod fidelis esset
et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo
5 dixerunt ergo viri illi
non inveniemus Daniheli huic aliquam occasionem
nisi forte in lege Dei sui
6 tunc principes et satrapae subripuerunt regi et sic locuti sunt ei
Darie rex in aeternum vive
7 consilium inierunt cuncti principes regni
magistratus et satrapae senatores et iudices
ut decretum imperatorium exeat et edictum
ut omnis qui petierit aliquam petitionem
a quocumque deo et homine
usque ad dies triginta nisi a te rex mittatur in lacum
leonum
8 nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum
ut non inmutetur
quod statutum est a Medis atque Persis
nec praevaricari cuiquam liceat
9 porro rex Darius proposuit edictum et statuit
10 quod cum Danihel conperisset id est constitutam legem
ingressus est domum suam
et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem
tribus temporibus in die flectebat genua sua
et adorabat confitebaturque coram Deo suo
sicut et ante facere consuerat
11 viri igitur illi curiosius inquirentes
invenerunt Danihel orantem et obsecrantem Deum suum
12 et accedentes locuti sunt regi super edicto
rex numquid non constituisti
ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus
usque ad dies triginta nisi a te rex
mitteretur in lacum leonum
ad quod respondens rex ait
verus sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum
quod praevaricari non licet
13 tunc respondentes dixerunt coram rege
Danihel de filiis captivitatis Iudae
non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti
sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua
14 quod verbum cum audisset rex satis contristatus est
et pro Danihel posuit cor ut liberaret eum
et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum
15 viri autem illi intellegentes regem dixerunt ei
scito rex quia lex Medorum est atque Persarum
ut omne decretum quod constituit rex non liceat
inmutari
16 tunc rex praecepit et adduxerunt Danihelem
et miserunt eum in lacum leonum
dixitque rex Daniheli
Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te
17 adlatusque est lapis unus et positus est super os laci
quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum
ne quid fieret contra Danihel
18 et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus
cibique non sunt inlati coram eo
insuper et somnus recessit ab eo
19 tunc rex primo diluculo consurgens
festinus ad lacum leonum perrexit
20 adpropinquansque lacui Danihelem voce lacrimabili inclamavit
et affatus est eum Danihel serve Dei viventis
Deus tuus cui tu servis semper
putasne valuit liberare te a leonibus
21 et Danihel regi respondens ait rex in aeternum vive
22 Deus meus misit angelum suum
et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi
quia coram eo iustitia inventa est in me
sed et coram te rex delictum non feci
23 tunc rex vehementer gavisus est
super eo
et Danihelem praecepit educi de lacu
eductusque est Danihel de lacu
et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo
24 iubente autem rege adducti sunt viri illi qui accusaverant Danihelem
et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum
et non pervenerunt usque ad pavimentum laci
donec arriperent eos leones
et omnia ossa eorum comminuerunt
25 tunc Darius rex scripsit universis populis tribubus et linguis
habitantibus in universa terra pax vobis multiplicetur
26 a me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo
tremescant et paveant Deum Danihelis
ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula
et regnum eius non dissipabitur
et potestas eius usque in aeternum
27 ipse liberator atque salvator
faciens signa et mirabilia in caelo et in terra
qui liberavit Danihelem de manu leonum
28 porro Danihel perseveravit usque ad regnum Darii regnumque Cyri Persae