1 in tempore autem illo consurget Michahel
princeps magnus qui stat pro filiis populi tui
et veniet tempus quale non fuit
ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud
et in tempore illo salvabitur populus tuus
omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
2 et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt
alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper
3 qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti
et qui ad iustitiam erudiunt multos
quasi stellae in perpetuas aeternitates
4 tu autem Danihel clude sermones
et signa librum usque ad tempus statutum
pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia
5 et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii stabant
unus hinc super ripam fluminis
et alius inde ex altera ripa fluminis
6 et dixit viro qui indutus erat lineis
qui stabat super aquas fluminis
usquequo finis horum mirabilium
7 et audivi virum qui indutus erat lineis
qui stabat super aquas fluminis
cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum
et iurasset per viventem in aeternum
quia in tempus temporum et dimidium temporis
et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti
conplebuntur universa haec
8 et ego audivi et non intellexi et dixi domine mi quid erit post haec
9 et ait vade Danihel quia clausi sunt signatique sermones
usque ad tempus praefinitum
10 eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi
et impie agent impii
neque intellegent omnes impii porro docti intellegent
11 et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium
et posita fuerit abominatio in desolatione
dies mille ducenti nonaginta
12 beatus qui expectat
et pervenit ad dies mille trecentos triginta
quinque
13 tu autem vade ad praefinitum et requiesce
et stabis in sorte tua in fine dierum