1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres
ita ut dignum est
quoniam supercrescit fides vestra
et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei
pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus
vestris
et tribulationibus quas sustinetis
5 in exemplum iusti iudicii Dei
ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
6 si tamen iustum est apud Deum
retribuere tribulationem his qui vos
tribulant
7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
in revelatione Domini Iesu
de caelo cum angelis virtutis eius
8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum
et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas
a facie Domini et a gloria virtutis eius
10 cum venerit glorificari in sanctis suis
et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt
quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
11 in quo etiam oramus semper pro vobis
ut dignetur vos vocatione sua Deus
et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis
et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi