1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis
memoriam facientes in orationibus nostris sine
intermissione
3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis
et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi
ante Deum et Patrem nostrum
4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum
sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa
sicut scitis quales fuerimus vobis
propter vos
6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini
excipientes verbum in tribulatione multa
cum gaudio Spiritus Sancti
7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus
in Macedonia et in Achaia
8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini
non solum in Macedonia et in Achaia
sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est
ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
9 ipsi enim de nobis adnuntiant
qualem introitum habuerimus ad vos
et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris
servire Deo vivo et vero
10 et expectare Filium eius de caelis
quem suscitavit ex mortuis Iesum
qui eripuit nos ab ira ventura