1 et accidit quadam die
ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum
veni et transeamus ad stationem Philisthim
quae est trans locum illum
patri autem suo hoc ipsum non indicavit
2 porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa
sub malogranato quae erat in Magron
et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum
3 et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees
qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod
sed et populus ignorabat quod isset Ionathan
4 erant autem inter ascensus
per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum
eminentes petrae ex utraque parte
et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti
nomen uni Boses et nomen alteri Sene
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas
et alter a meridie contra Gabaa
6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum
veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum
si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile
salvare vel in multitudine vel in paucis
7 dixitque ei armiger suus
fac omnia quae placent animo tuo
perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris
8 et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos
cumque apparuerimus eis
9 si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos
stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
10 si autem dixerint ascendite ad nos
ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris
hoc erit nobis signum
11 apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum
dixeruntque Philisthim
en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant
12 et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius
dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem
et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me
tradidit enim eos Dominus in manu Israhel
13 ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus
et armiger eius post eum
itaque alii cadebant ante Ionathan
alios armiger eius interficiebat sequens eum
14 et facta est plaga prima
quam percussit Ionathan et armiger eius
quasi viginti virorum in media parte iugeri
quam par boum in die arare consuevit
15 et factum est miraculum in castris per agros
sed et omnis populus stationis
eorum qui ierant ad praedandum
obstipuit et conturbata est terra
et accidit quasi miraculum a Deo
16 et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin
et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
17 et ait Saul populo qui erat cum eo
requirite et videte quis abierit ex nobis
cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius
18 et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei
erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel
19 cumque loqueretur Saul ad sacerdotem
tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum
crescebatque paulatim et clarius reboabat
et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
20 conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo
et venerunt usque ad locum certaminis
et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum
et caedes magna nimis
21 sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius
ascenderantque cum eis in castris
reversi sunt ut essent cum Israhele
qui erant cum Saul et Ionathan
22 omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim
audientes quod fugissent Philisthim
sociaverunt se cum suis in proelio
23 et salvavit Dominus in die illa Israhel
pugna autem pervenit usque Bethaven
24 et vir Israhel sociatus sibi est in die illa
adiuravit autem Saul populum dicens
maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam
donec ulciscar de inimicis meis
et non manducavit universus populus panem
25 omneque terrae vulgus venit in saltum
in quo erat mel super faciem agri
26 ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel
nullusque adplicuit manum ad os suum
timebat enim populus iuramentum
27 porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum
extenditque summitatem virgae quam habebat in manu
et intinxit in favo mellis
et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius
28 respondensque unus de populo ait
iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens
maledictus qui comederit panem hodie
defecerat autem populus
29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram
vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei
eo quod gustaverim paululum de melle isto
30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam
repperit
nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim
31 percusserunt ergo in die illa Philistheos
a Machmis usque in Ahialon
defatigatus est autem populus nimis
32 et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos
et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine
33 nuntiaverunt autem Saul dicentes
quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine
qui ait praevaricati estis
volvite ad me iam nunc saxum grande
34 et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis
ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem
et occidite super istud et vescimini
et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine
adduxit itaque omnis populus
unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem
et occiderunt ibi
35 aedificavit autem Saul altare Domini
tuncque primum coepit aedificare altare Domini
36 et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte
et vastemus eos usque dum inlucescat mane
nec relinquamus de eis virum
dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac
et ait sacerdos accedamus huc ad Deum
37 et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim
si trades eos in manu Israhel
et non respondit ei in die illa
38 dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi
et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
39 vivit Dominus salvator Israhel
quia si per Ionathan filium meum factum est
absque retractatione morietur
ad quod nullus contradixit ei de omni populo
40 et ait ad universum Israhel
separamini vos in partem unam
et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una
respondit populus ad Saul
quod bonum videtur in oculis tuis fac
41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel
da indicium
et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit
42 et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium
meum
et captus est Ionathan
43 dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris
et indicavit ei Ionathan et ait
gustans gustavi in summitate virgae
quae erat in manu mea paululum mellis
et ecce ego morior
44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat
quia morte morieris Ionathan
45 dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur
qui fecit salutem hanc magnam in Israhel
hoc nefas est
vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram
quia cum Deo operatus est hodie
liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur
46 recessitque Saul nec persecutus est Philisthim
porro Philisthim abierunt in loca sua
47 at Saul confirmato regno super Israhel
pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius
contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos
et quocumque se verterat superabat
48 congregatoque exercitu percussit Amalech
et eruit Israhel de manu vastatorum eius
49 fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua
nomina duarum filiarum eius
nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol
50 et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas
et nomina principum militiae eius
Abner filius Ner patruelis Saul
51 Cis fuerat pater Saul
et Ner pater Abner filius Abihel
52 erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul
nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad
proelium
sociabat eum sibi