1 quam bonum est arguere quam irasci
et confitentem in oratione non prohibere
2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
3 sic qui facit per vim iudicium inique
4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam
sic enim effugies voluntarium peccatum
est tacens qui invenitur sapiens
5 et est odibilis qui procax est ad loquendum
6 est autem tacens non habens sensum loquellae
et est tacens sciens tempus apti temporis
7 homo sapiens tacebit usque ad tempus
lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
8 qui multis utitur verbis laedit animam suam
et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
9 est processio in malis viro indisciplinato
et est inventio in detrimentum
10 est datus qui non sit
utilis
et est datus cuius retributio duplex
11 est propter gloriam minoratio
et est qui ab humilitate levavit caput
12 est qui multa redimat modico pretio
et restituens ea septuplum
13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit
gratiae autem fatuorum effundentur
14 datus insipientis non erit utilis tibi
oculi enim illius septimplices sunt
15 exigua dabit et multa inproperabit
et apertio oris illius inflammatio est
16 hodie fenerat quis et cras expetit
et odibilis homo huiusmodi
17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt
quotiens et quanti inridebunt eum
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit
similiter et quod non erat habendum
20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento
cadens
nam et sic casus malorum festinanter venient
21 homo acharis quasi fabula vana
in ore indisciplinatorum adsidua erit
22 ex ore fatui reprobabitur parabola
non enim dicit illam in tempore suo
23 est qui vetatur peccare ab inopia
et in requie sua stimulabitur
24 est qui perdit animam suam prae confusione
et ab inprudenti persona perdet eam
personae autem acceptione perdet se
25 est qui prae confusione promittit amico
et lucratus est eum inimicum gratis
26 obprobrium nequa in homine mendacium
et in ore indisciplinatorum adsidue erit
27 potius furem quam
adsiduitas viri mendacis
perditionem autem ambo hereditabunt
28 mores hominum mendacium sine honore
et confusio illius cum ipso sine
intermissione
29 verbum parabolarum
Sapiens in verbis producet se ipsum
et homo prudens placebit magnatis
30 qui operatur terram suam
inaltabit acervum fructuum
et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur
qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
31 xenia et dona excaecant oculos iudicum
et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
32 sapientia absconsa et thesaurus invisus
quae utilitas in utrisque
33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam
quam qui abscondunt sapientiam suam