1 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum
omnes qui tenent eam ad vitam
qui autem dereliquerint eam in mortem
2 convertere Iacob et adprehende eam
ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
3 ne tradas altero gloriam tuam
et dignitatem tuam genti alienae
4 beati sumus Israhel
quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
6 venundati estis gentibus non in perditionem
sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum
traditi estis adversariis
7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum
immolantes daemoniis et non Deo
8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos
et contristastis nutricem vestram Hierusalem
9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis
et dixit audite confines Sion
adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum
quam superduxit illis Aeternus
11 nutrivi enim illos cum iucunditate
dimisi autem illos cum fletu et luctu
12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis
derelicta sum propter peccata filiorum meorum
quia declinaverunt a lege Dei
13 iustitias autem ipsius nescierunt
nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei
neque per semitas veritatis eius cum iustitias ingressi sunt
14 veniant confines Sion
et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum
quam superduxit illis Aeternus
15 adduxit enim super illos gentem de longinquo
gentem inprobam et alterius linguae
16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt
et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17 ego autem quid possum adiuvare vos
18 qui enim adduxit super vos mala
ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis
et clamabo ad Altissimum in diebus meis
21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum
et eripiet vos de manu principum inimicorum
22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram
et venit mihi gaudium a Sancto
super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23 emisi enim vos cum luctu et ploratu
reducet autem vos mihi Deus
cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram
sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo
quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis
persecutus est enim te inimicus tuus
sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
26 delicati mei ambulaverunt vias asperas
ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum
erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo
decies tantum iterum convertentes requiretis eum
29 qui enim induxit vobis mala
ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem
cum salute vestra
30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
31 nocentes parebunt qui te vexaverunt
et qui gratulati sunt in tua ruina
punientur
32 civitates quibus servierunt filii tui
punietur quae accepit filios tuos
33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu
sic contristabitur in sua desolatione
34 et amputabitur exultatio multitudinis eius
et gaudimonium eius erit in luctum
35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus
et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
36 circumspice Hierusalem ad orientem
et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos
veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti
gaudentes in honorem Dei