1 Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente
templum quidem et civitatem recepit
2 aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant
itemque delubra demolitus est
3 et purgato templo aliud altare fecerunt
et de ignitis lapidibus igne concepto
obtulerunt sacrificia post biennium
et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
4 quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram
ne amplius malis talibus inciderent
sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur
et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
5 qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat
contigit eadem die purgationem fieri
vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
6 et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum
recordantes quod ante modicum temporis
diem sollemnem tabernaculorum in montibus
more bestiarum egerant
7 propter quod tyrsos et ramos virides
et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
8 et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum
omnibus annis agere dies istos
9 et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis
vitae excessus ita se habuit
10 nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii
quae gesta sunt narrabimus
breviantes mala quae in bellis gesta sunt
11 hic suscepto regno
constituit super negotia regni Lysiam quendam
Foenicis et Syriae militiae principem
12 nam Ptolomeus qui dicebatur Macer
iusti tenax erga Iudaeos esse instituit
et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos
et pacifice agere cum eis
13 sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem
cum frequenter proditor audiret
eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset
veneno vitam finivit
14 Gorgias autem cum esset dux locorum
adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
15 Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones
fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
16 hii vero qui erant cum Macchabeo
per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor
impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
17 multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt
et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
18 quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas
omnem adparatum ad repugnandum habentes
19 Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho
item Macchabeo eisque qui cum
ipsis erant satis multis
ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
20 hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti
a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia
et septuaginta milibus didragmis acceptis
dimiserunt quosdam effugere
21 cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est
congregatis principibus populi
accusavit quod pecunia fratres vendidissent
adversariis eorum dimissis
22 hos igitur proditores factos interfecit
et confestim duas turres occupavit
23 armis autem ac manibus omnia prospere agendo
in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
24 Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus
convocato exercitu peregrinae multitudinis
et congregato exercitu asiano advenit
quasi armis Iudaeam capturus
25 Macchabeus autem et qui cum ipso erant
adpropiante illo deprecabantur Deum
caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
26 ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius
inimicis autem eorum esset inimicus
et adversaretur sicut lex dicit
27 et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes
et proximi hostibus effecti resederunt
28 primo autem solis ortu utrique commiserunt
isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum
habentes
illi autem ducem belli animum habebant
29 sed cum vehemens pugna esset
apparuerunt adversariis de caelo viri quinque
in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
30 ex quibus duo Macchabeum medium habentes
armis suis circumseptum incolomem conservabant
in adversarios autem tela et fulmina iaciebant
ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
31 interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
32 Timotheus autem confugit in Gazara
praesidium munitum cui praeerat Caereas
33 Macchabeus autem et qui cum eo erant
laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
34 at hii qui in turres erant loci
firmitate confisi
super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
35 sed cum dies quinta inlucesceret
viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant
accensi animis propter blasphemiam
viriliter accesserunt ad murum
et feroci animo incedentes ascendebant
36 sed et alii similiter ascendentes turres
portasque succendere adgressi
atque ipsos maledicos vivos concremare
37 per continuum autem biduum praesidio vastato
Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt
et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
38 quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum
qui magna fecit cum Israhel
et victoriam illi dedit