1 Simon Onii filius sacerdos magnus
qui in vita sua suffulsit domum
et in diebus suis corroboravit
2 templi etiam altitudo ab ipso fundata est
duplex aedificatio excelsa parietis
templi
3 in diebus ipsius remanaverunt
putei aquarum
et quasi mare adimpleti sunt supra modum
4 qui curavit gentem suam
et liberavit illam a pernicie
5 qui praevaluit amplificare civitatem
qui adeptus est gloriam in conversatione gentis
et ingressum domus et atrii amplificatus est
6 quasi stella matutina in medio nebulae
et quasi luna plena in diebus suis lucet
7 et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
8 quasi arcus effulgens in
nebulam gloriae
et quasi flos rosarum in diebus veris
quasi lilia quae sunt in transitu aquae
et quasi tus redolens in diebus aestatis
9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
11 quasi oliva pullulans
et gyrus in altitudinem se
tollens
in accipiendo ipsum stolam gloriae
et vestiri eum consummatione virtutis
12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit
sanctitatis amictum
13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum
et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum
quasi plantatio cedri in monte Libano
14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma
et omnes filii Aaron in gloria sua
15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum
coram omni synagoga Israhel
et consummationem fungens in ara
amplificare oblationem excelsi Regis
16 porrexit manum suam in libatione
et libavit de sanguine uvae
17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum
excelso Principi
18 tunc exclamaverunt filii Aaron
in tubis productilibus sonaverunt
et auditam fecerunt magnam vocem
in memoriam coram Deo
19 tunc omnis populus simul properaverunt
et ceciderunt in faciem super terram
adorare Dominum suum
et dare preces Deo omnipotenti excelso
20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis
et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece
usque dum perfectus est honor Domini
et munus suum perfecerunt
22 tunc descendens extulit manus suas
in omnem congregationem filiorum Israhel
dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
24 et nunc orate Dominum
omnium
qui magna fecit in omni terra
qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae
et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
25 det nobis iucunditatem cordis
et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei
ut sanet vos in
diebus suis
27 duas gentes odit anima mea
tertia autem non est gens quam oderim
28 qui sedent in monte Seir et Philisthim
et stultus populus qui habitat in Sicimis
29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi
in codice isto
Iesus filius Sirach Hierosolymita
qui renovavit sapientiam de corde suo
30 beatus qui in istis versatur bonis
qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
31 si enim haec fecerit ad omnia valebit
quia lux Dei vestigium eius est