1 in tribus placitum est spiritui meo
quae sunt probata coram Deo et hominibus
2 concordia fratrum et amor proximorum
et vir et mulier sibi consentientes
3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
4 pauperem superbum et divitem mendacem
et senem fatuum et insensatum
5 in iuventute tua non congregasti
et quomodo invenies eam in senectute
tua
6 quam speciosum canitiae iudicium
et presbyteris cognoscere consilium
7 quam speciosa veteranis sapientia
et gloriosis intellectus et consilium
8 corona senum multa peritia
et gloria illorum timor Dei
9 novem insuspicabilia cordis magnificavi
et decimum dicam in lingua hominibus
10 homo qui iucundatur in filiis
vivens et videns subversionem inimicorum
11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata
et qui in lingua sua non est lapsus
et qui non servivit indignis se
12 beatus qui invenit amicum verum
et qui enarrat iustitiam auri audienti
13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam
sed non est super timentem Deum
14 timor Dei super omnia superposuit
15 beatus cui donatum est habere timorem Dei
qui tenet illum cui adsimilabitur
16 timor Dei initium dilectionis eius
fidei autem initium adglutinandum est ei
17 omnis plaga tristitia cordis est
et omnis malitia nequitia mulieris est
18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis
19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
20 et omnem obductum et non obductum odientium
21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
22 non est caput nequius super caput colubri
23 et non est ira super iram inimici
commorari leoni et draconi placebit
quam habitare cum muliere nequa
24 nequitia mulieris inmutat faciem eius
et obcaecabit vultum suum tamquam ursus
et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
25 et audiens suspirabit modicum
26 brevis malitia super malitiam mulieris
sors peccatorum cadat super illam
27 ascensus harenosus in pedibus veterani
sic mulier linguata homini quieto
28 ne respicias in mulieris speciem
et non concupiscas mulierem in specie
29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna
30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo
31 cor humile et facies tristis
et plaga mortis mulier nequa
32 manus debiles et genua dissoluta
mulier quae non beatificat virum suum
33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
34 non des aquae tuae exitum nec modicum
nec mulieri nequa veniam prodeundi
35 si non ambulaverit ad manum tuam
et confundet te in conspectu inimicorum
36 a carnibus tuis abscide illam ne
semper te abutatur