1 qui habitat in abscondito Excelsi
in umbraculo Domini commorabitur
2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea
Deus meus confidam in eum
3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium
de morte insidiarum
4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante
a morsu insanientis meridie
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis
ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10 non accedet ad te malum
et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quia angelis suis mandabit de te
ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13 super aspidem et basiliscum calcabis
conculcabis leonem et draconem
14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum
exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15 invocabit me et exaudiam eum
cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16 longitudine dierum implebo illum
et ostendam ei salutare meum