1 filiorum Core psalmus cantici
fundamentum eius in montibus sanctuarii
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me
ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea
et ipse fundavit eam Excelsus
6 Dominus numerabit scribens populos
ipse natus est in ea semper
7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te