1 David
iudica Domine adversarios meos
pugna contra pugnantes me
2 adprehende scutum et hastam
et consurge in auxilium meum
3 evagina gladium
et praeoccupa ex adverso persequentem me
dic animae meae salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6 sit via eorum tenebrae et lubricum
et angelus Domini persequatur eos
7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui
sine causa foderunt animae meae
8 veniat ei calamitas quam ignorat
et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9 anima autem mea exultabit in Domino
et laetabitur in salute sua
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui
eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11 surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12 reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio
humiliabam in ieiunio animam meam
et oratio mea ad sinum meum revertetur
14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam
quasi lugens mater tristis incurvabar
15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur
collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16 scindentes et non tacentes
in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17 Domine quanta aspicies
converte animam meam a calamitatibus suis
a leonibus solitariam meam
18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19 non laetentur super me inimici mei mendaces
odientes me frustra coniventes oculo
20 non enim pacem loquuntur
sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21 et dilataverunt super me os suum
dixerunt va va vidit oculus noster
22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23 consurge et evigila in iudicium meum
Deus meus et Domine in causam meam
24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus
et ne insultent mihi
25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae
ne dicant absorbuimus eum
26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea
induantur confusione et verecundia
qui magnificantur super me
27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam
et dicant semper magnificetur Dominus
qui vult pacem servi sui
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam