1 canticum graduum
qui confidunt in Domino
quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
2 Hierusalem montes in circuitu eius
et Dominus in circuitu populi sui
amodo et usque in aeternum
3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum
ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 qui autem declinant ad pravitates suas
deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem
pax super Israhel