1 verba lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
2 Quid dilecte mi quid dilecte uteri
mei
quid dilecte votorum meorum
3 ne dederis mulieribus substantiam tuam
et vias tuas ad delendos reges
4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum
quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
5 ne forte bibat et obliviscatur
iudiciorum
et mutet causam filiorum pauperis
6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
7 bibant ut obliviscantur egestatis suae
et doloris non recordentur amplius
8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
9 aperi os tuum decerne quod iustum est
et iudica inopem et pauperem
10 aleph Mulierem fortem quis inveniet
procul et de ultimis finibus pretium eius
11 beth confidit in ea cor viri sui
et spoliis non indigebit
12 gimel reddet ei bonum et non malum
omnibus diebus vitae suae
13 deleth quaesivit lanam et linum
et operata est consilio manuum suarum
14 he facta est quasi navis institoris
de longe portat panem suum
15 vav et de nocte surrexit
deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
16 zai consideravit agrum et emit eum
de fructu manuum suarum plantavit vineam
17 heth accinxit fortitudine lumbos suos
et roboravit brachium suum
18 teth gustavit quia bona est
negotiatio eius
non extinguetur in nocte lucerna illius
19 ioth manum suam misit ad fortia
et digiti eius adprehenderunt fusum
20 caph manum suam aperuit inopi
et palmas suas extendit ad pauperem
21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis
omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
22 mem stragulam vestem fecit sibi
byssus et purpura indumentum eius
23 nun nobilis in portis vir eius
quando sederit cum senatoribus terrae
24 samech sindonem fecit et vendidit
et cingulum tradidit Chananeo
25 ain fortitudo et decor indumentum eius
et ridebit in die novissimo
26 phe os suum aperuit sapientiae
et lex clementiae in lingua eius
27 sade considerat semitas domus suae
et panem otiosa non comedet
28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt
vir eius et laudavit eam
29 res multae filiae congregaverunt divitias
tu supergressa es universas
30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo
mulier timens Dominum ipsa laudabitur
31 thav date ei de fructu manuum suarum
et laudent eam in portis opera eius
EXPLICIT LIBER PROVERBIORUM